To Pedro Dean, Auxiliary Bishop of Davao

Media

Part of Boletin Eclesiastico de Filipinas

Title
To Pedro Dean, Auxiliary Bishop of Davao
Language
Latin
Source
Boletin Eclesiastico de Filipinas LII (587-588) October-November 1978
Year
1978
Subject
Paul VI, Pope, 1897-1978
Letters, Papal
Rights
In Copyright - Educational Use Permitted
Fulltext
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI Dilecto filio PETRO DEAN, curioni paroeciae Sancti Nicolai in urbe et dioecesi Caebuana, electo Episcopo titulo Thuccaborensi atque Auxiliari sacri Praesulis archidioecesis Davaensis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Pro munere Nostro, quod etiam postulat ut quam aptissime auxiliemur sacris Pastorlbus particularium Ecclesiarum, haud dubitamus quin exaudiendus sit Venerabilis frater Antonius Mabutas et Lloren, Archiepiscopus Davaensis, qui petiit ut sibi Auxiliaris daretur Episcopus. Nos igitur, ratum habentes propositum Nobis consilium Venerabilis fratrls Nostri S.R.E. Cardinalis Sacrae Congregationis pro Episcopis Praefecti, vi et auctoritate Nostra Apostolica Episcopum titulo THUCCABORENSEM te, dilecte fili, eligimus atque Auxiliarem memorato Archiepiscopo assignamus, iuribus tibi factis quae sunt hulus officii propria, ut statutum est per Apostolicas Litteras — Ecclesiae Saintae — VI mensis Augusti datas anno MCMLXVI. Tibi permittimus ut episcopalem ordlnationem, servatis lure servandis, ubivis a catholico Episcopo accipias, post tamen quam, teste eodem aliove sacro Praesule, professionem fidei feceris atque iusiurandum de fidelitate erga ros et Successores Nostros iuraveris. Quibus ita actis, tuum erit curare ut formulae adhibitae usitato more subscriptae sigilloque impressae transmittantur quam primum ad Sacram Congregationem pro Episcopis. Tibi denique, dilecte fili, suademus ut, graviore censiderato munere tibi obeundo, magno honori tibi ducas sacro Praesuli esse levamini, cui mitterls auxilio, eiusque curas participare de dilectis filiis Davaensibus, quos sibi commendatos habet. Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Decembris, anno Domini millesimo non gentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto decimo. JOANNES CARD. VILLOT Secretarius Status EUGENIUS SERVI, Proton. Apost.
pages
568