To Rafael Lim, Bishop of Boac

Media

Part of Boletin Eclesiastico de Filipinas

Title
To Rafael Lim, Bishop of Boac
Language
Latin
Source
Boletin Eclesiastico de Filipinas LII (587-588) October-November 1978
Year
1978
Subject
Paul VI, Pope, 1897-1978
Letters, Papal
Rights
In Copyright - Educational Use Permitted
Fulltext
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI Venerabili fratri RAPHAELI MONTIANO LIM, Episcopo Laoagensi, ad cathedralem Ecclesiam Boacensem translate, salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum in praesenti providendum sit Ecclesiae Boacensi, quippe quae, ante hos menses erecta, adhuc suo careat pastore, idcirco mentem ad te convertimus, quie episcopalis muneris obeundi iam luculenta dedisti specimina, praesertim in sede Laoagensi. Volentes igitur Nos huic satis facere apostolicae necessitati, harum Litterarum Apostolicarum vi ac Nostrae potestatis plenitudine te vinculo Ecclesiae Laoagensis liberamus atque Ecclesiae BOACENSI Episcopum et Pastorem praeficimus, date regimine omnique administratione, cum iuribus debitis. Te vero lege professionis fidei faciendae et iusiurandi fidelitatis erga Nos et Successores Nostros dandi eximimus; mandamus taman ut hae Litterae Nostrae dero ac populo in cathedrali templo dioecesis tuae legendas cures die festo de praecepto. Quos dilectos filios et filias paterna voce hortamur, ut te humanissime suscipiant Ecclesiae localis praesidem rerumque divinarum magistrum, ac promptissime tuis pareant iussis, quae ad spiritalem eorum commoditatem dederis. Demum dlvinae gratlae copiam Beataeuqe Virginis Mariae praesidium tibi, Venerabilis frater, ex animo precamur. Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo sexto mensis Januaii, anno Domini milleslmo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto decimo. JOANNES CARD. VILLOT Secretarius Status MARCELLUS ROSSETTI, Proton. Apost.
pages
569