Most Rev. Alfredo A. Obviar, D.D.

Media

Part of Boletin Eclesiastico de Filipinas

Title
Most Rev. Alfredo A. Obviar, D.D.
Language
English
Year
1969
Rights
In Copyright - Educational Use Permitted
Fulltext
91£ BOLETIN ECLESIASTICO DE FILIPINAS autem commoditati tuae servile, facultatem facimus posse Te extra Urbem Episcopum eonsecrari, a quolibet catholico Praesule, cui duo assint consecratores eiusdem dignitatis viri, onmesque sint Nobiscum fidei vinculis coniuncti. Quod tamen non ante fiat, quam sive fidei profesionem fecisti sive ius iuranduni fideiitatis erga Nos et Successorcs Nostros dedisti, teste quolibet Praesule et ipso hanc Petri cathedram sincere colente, iuxta statutas formulas quas de more signatas sigilloque impresses ad S. Congregationem pro Episcopic cito mittes. Pro Te denique, dilectc Fili, a summo Deo praesentissimum imploramus opem, qua nisus satis officio facias atque amplissimam meritorum messem colligas. Datum Romae apud S. Pctrum, die decimo primo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo. — J. T. — Aloisius Card. Traglia S.R.E. Cancellarius Franciscus Tinello Apostolicam Cancellariam Regcns Joannes Calleri, Proton. Apost. Gaspar Canvagalli, Proton. Apost. In Cane. Ap. tab vol. CXXXII N. 72 Expedita die XXII Aug. A. Pontif. VII M. Orsini Plumbator Most Rev. Alfredo A. Obviar, D.D. PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI venerabili Fratri ALFREDO OBVIAR ET ARANDA, hactenus Episeopo titulo Linoensi atque Administratori Apostolico Lucencnsis, electo eiusdem Ecclcsiae Episeopo, salutem et apostolicam bencdictionem. Admirabilem Apostoloi-um vitam considerantes, ac quot quantaque egregia facinora viri illi gesserint, ut Christi religione hominum pectora imbuerent, et Ipsi, qui in beatissimi Petri locum munere Dei successimus, populum christianum gubernaturi, non modo Christi gregem studiosissime regere adnitimur, vcrum etiam singulas semper Ecclesias talibus credi pastoribus curamus, qui virtute sua, integritate, prudentia, consilio regant. Quam ob rem, constitutae dioecesi Lucenensi per apostolicas Litteras “Quo aeternae,” die duo detricesimo mensis martii, anno millesimo nongentesimo quinguagesimo, cum iam oporteret Antistitem suum dare,qui proprio nomine gubernaret, bene fieri censuimus si Te, venerabilis frater, ad munus tale deligeremus, qui praeterquam quod ingenio felici praestas, etiam usu PONTIFICAL BULLS 919 rerum antecedis, quocum sincerae pietatis ornamentum coniungis. Quae cum ita sint, consilio petito a venerabili fratre Nostro S.R.E. Cardinali Sacrae Congregationi pro Episcopis Praefecto, Te Linoensis Sedis vin­ culo solutum ad Ecclcsiam regendam LUCENENSEM transferimus, ea spe ut qui earn diligentissime gubernaveris Administrator, maiore etiam studio regas Episcopus. Placet ergo Tibi, venerabilis frater, eiusdem dioecesis regimen atque oinnem administrationem dare, quae tui ordinis Episcopos addecent, cum iustis oneribus. Ad fidei professionem quod attient et ius iurandum fidelitatis erga Nos et hanc Apostolicam Sedem, hoc quidem dabis, teste aliquo sacro Praesule sincerae fidei, ab ilia vero eximimus, contrariis nihil obstantibus. Iurati autem iurisiurandi formulam recte subscriptam atque sigilli documento impressam ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito inittes. Oblatam oecasioncm non amittimus sive clerum tuum, sive populum hortandi ut non solum Te aequo anijno excipiant, verum etiam mandanti oboediant in omnibus; quibus erunt hae I.itterae perlegendae, diem festum celebrantibus in cathedrali tcmplo, post eas ecceptas primuin. Ceterum, venerabilis Frater, id Deum precamur, cuius caelesti providentia gubernatur universa, ut suo nomine fidelissime assit; quod si etiam a Te impetratum fuerit, non solum rebus uteris secundis, sed et bene de Ecclesia sancta merebis. Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo. = J.T.= Aloisius Card. Traglia S.R.E. Cancellarius Joannes Calleri, Proton. Apost. Gaspar Canvagalli, Plot. Apost. s.n. In Cane. Ap. tab. Vol. CXXXII N. 89 Franciscus Tinello Apostolicam Cancelleriam Regens Expedia die 11 Sept, anno Pontif. VII