Joannes Paulus episcopus servus servorum Dei
Media
Part of Boletin Eclesiastico de Filipinas
- Title
- Joannes Paulus episcopus servus servorum Dei
- Language
- English
- Year
- 1980
- Fulltext
- JOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI Dilecto fillo EMMANUELISOBREVINAS, presbytero Ecclesiae Manilensis, electo eiusdem Sedis sacri Praesulis Auxiliari atque Episcopo titulo Tulanensl, salutem et Apostolicam Benedictionem. Romanum decet Pontiflcem, Christi vices in terris divino mandato gerentem, cum fratribus in Episcopatu labores participare illorumque votis summa carltate annuere. Quare, optantibus Nobis libenter audire preces Venerabilis fratris Nostri Jacobi S.R.E. Cardinalis Sin, Archiepiscopl Manilensis, petentls ut alius slbl Auxiliaris tribueretur, peropportunum visum est in te, dilecte fill, id genus muneris conferre posse. Tibi enim necessarias esse scivimus animl ingeniique virtutes ad gravissimum sacri pastoris officium obeundum. De sententia igitur Venerabilium fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium, qui Sacrae Congregation! pro Episcopis praepositi sunt, deque sum ma Nostra potestate te Auxiliarem nominamus sacrorum, quern dlximus, Antistitis simulque Episcopum vacantis Sedis titulo TULANENSIS, iustls datis lurlbus congrulsque impositis obligationlbus, sicut explicatur in Apostollcis Litteris Ecclesiae Sanctae a Paulo VI, Decessore Nostro, die VI mensis Augustl datis, anno MCMLXVI. Permittlmus insuper ut ordinationem accipias a quolibet catholico Episcopo extra urbem Romam, cui duo assistant eiusdem Ordinis episcopalis viri consecratores, sic ut leges liturgicae praescribunt. Antea autem tuum erlt catholicae fidei professionem facere, teste quovls rectae fidei Episcopo, atque iusiurandum dare fidelitatis erga Nos et Successores Nostros, ad statutas formulas, quas ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittes, de more signatas sigilloque impressas. Extremum te, dilecte fill, paterne hortamur ut eplscopale munus lta geras, quo ditlores de laboribus tuis fructus percipiantur. Datum Romae, apud S. Petrum, die septlmo mensis Aprllis, anno Domini mlllesimo nongenteslmo septuagesimo nono, Pontlflcatus Nostri primo. + AUGUSTINUS CARD. CASAROLI a Publids Ecclesiae Negotiis JOSEPHUS DEL TON, Proton. Apod. JOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI Venerablll fratrl PHILIPPO F. SMITH, hactenus Episcopo titulo Lamphuensl et Vicario Apostolico Joloensi, electo Coadiutnri cum lure successionis sacri Praesulis Cotabantensis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Romani est Pontificis vota susclpere Episcoporum illorumque necessitatibus prompte subvenire. Quare, cum Venerabllis frater Gerardus Mongeau, Eplscopus Cotabatensis, Nobis preces adhibuisset ut Coadiutor cum iure successionis slbi daretur, visum est id genus muneris tibi, dilecte fill, posse committl. Novlmus enim egregias animi ingeniique tui dotes rerumque pastoralium peritiam. Summa igitur Apostolica Nostra potestate vinculo te solvimus Sedis titulo Lamphuensis itemque munere Vicarli Apostollcl Joloensis teque Coadiutorem cum iure successionis sacrorum, quern diximus, Antistitis nominamus, datis iuribus obligationibusque impositis sicut explicatur in Apostolicis Litteris — Ecclesiae Sanctae—, a Paulo VI, Decessore Nostro, die VI mensis August! datis, anno MCMLXVI. Antea autem, dum te a catholicae fidei professlone facienda eximlmus, tudm erit, teste quovis rectae fidei Episcopo, luslurandum dare fidelitatis erga Nos et Successores Nostros, luxta statutam formulam quam ad Sacram Congregationem pro Episcopis mlttes, de more signatam sigilloque impressam. Nunc denique, Venerabilis frater, Deum omnipotentem precamur ut sua te gratia dlgnetur confirmare quo promptlus sive Ecclesiae Cotabatensis fideles slve eorum sacrum iuves Pastorem. Datum Romae, apud 8. Petrum, die undecimo mensis Aprllis, anno Domini mlllesimo nongentesimo septuageslmo nono, Pontlflcatus Nostri I. AUGUSTINUS CARD. CASOROLI a Publicis Eccl. Negotiis JOSEPHUS DEL TON, Proton. Apost. JOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI Dilecto filio PETRO MAGUGAT, e Congregatione Missionariorum Sacratissimi Cordis Jesu, parocho in dioecesi Cabanatuanensi, electo eiusdem Ecclesiae sacri Praesulis Auxiliari atque Episcopo titulo Scilitano, salutem et Apostolicam Benedictionem. Quo plenius spiri tual! bono Christifidelium dioecesis suae consuleretur, petivit Venerabilis frater Vincentius Reyes. Episcopus Cabanatuanensis, ut Auxiliaris sibi daretur. Cum ergo te, dilecte fili, qui egregiis animi ingeniique dotibus praestas, eidem officio exsequendo aptum existimaverimus, de sententia Venerabilium fratrum Nostrarum S.R.E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositi sunt, deque summa Nostra potestate te Auxiliarem nominamus sacrorum, quern diximus, Antistitis simulque Episcopum vacantis Sedis titulo SELLITANAE, iustis datis iuribus congruisque impositis obligationibus, sicut explicatur in Apostolicis Litteris Ecclesiae Sanctae — a Paulo VI, Decessore Nostro, die VI mensis Augusti datis, anno MCMLXVI Quod ad episcopalem ordinationem tuam attinet earn a Nobismet Ipsis accipies Romae, in Petriana Basilica, die vicesimo septimo mensis Maii qui proxime adveniet. Antea autem tuum erit cathollcae fidei professionem facere, teste quovis rectae fidei Epis copo, atque iusiurandum dare fldelitatis erga Nos et Successores Nostros, ad statutas formulas, quas ad Sacram Congregationem pro Episcopis mlttees, de more signatas sigillaque impressas. Extremum tlbi, dilecte fill, Deum rogamus ut supernis te adiuvet donis quo aptius et Episcopo Ecclesiae Cabanatuanensis et ei commissis fidellbus auxilleris. Datum Romae, apud'S. Petrum, die vicesimo tertlo mensis Aprills, anno Domini mlllesimo nongenteslmo septuagesimo nono, Pontlflcatus Nostri prlmo. + AUGUSTINUS CASAROLI A Publlcis Ecclesiae Negotiis JOSEPHUS DEL TON, Proton. Apost. JOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI Dilecto fillo SALVATORIQUIZON, e clero archldlocesls Lipensis, electa eiusdem Sedis sacri Praesulis Auxiliari atque Episcopo titulo Feraditano Mlnori, salutem et Apostolicam Benedictionem. Solet Romanus Pontifex, cum id suadeant adiuncta rerum, sacrorum Antlstltlbus Eplscopos adiutores assignare, eo consilio ut Illis, quos laborum onus et vitae christlanae negotia premunt, quam assidue opitulentur. Qua re, cum Venerabilis frater Richardus Vidal, Archiepiscopus Lipensis, petlvlsset ut Auxiliaris sibi daretur, visum est Nobis in te, dilecte fill, id genus muneris posse conferrl. Tibi enim necessarlae sunt anlml ingeniique virtutes ac rerum pastoralium usus haud minimus. De sententia igitur Sacrae Congregations pro Episcopis, deque Nostra summa potestate te Auxlliarem nominamus sacrorum, quern diximus, Antlstltis simulque Episcopum vacantls Sedis titulo FERADITANAE MINORIS, iustis datis iuribus congruisque imposltls obligationibus, sicut explicatur in Apostollcis Lltterls — Ecclesiae Sanctae — a Paulo VI, Decessore Nostro, die VI mensis Augusti datis, anno MCMLXVI. Permlttlmus insuper ut ordinationem episcopalem acclplas a quolibet catholico Episcopo extra urbem Romam, cul duo assistant eiusdem ordinis eplscopalis vlri consecratores, sicut leges llturgicae praescribunt. Tibi autem mandamus ut antea fidei professlonem facias, teste quovis rqctae fidei Episcopo, atque iusiurandum des fldelitatis erga Nos et Successores Nostros, ad statutas formulas, quas ad Sacram Congregationem pro Episcopis mlttes, de more signatas sigilloque impressas. Postremo te, dilecte fill, paterne hortamur ut, in tarn gravi officio obeundo, omnem adhibeas dilltlam quo aptius turn Ecclesiae Lipensis Antlstes, turn el commissi fideles tua diuturna ope luventur. Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Junll, anno Domini mlllesimo nongentesimo sep tuagesimo nono, Pontlflcatus Nostri primo. AUGUSTINUS CARD. CASOROU a Publlcis Eccl. Negotiis