Sacra congregatio pro episcopis. Sorsogenensis decretum
Media
Part of Boletin Eclesiastico de Filipinas
- Title
- Sacra congregatio pro episcopis. Sorsogenensis decretum
- Language
- English
- Year
- 1978
- Fulltext
- Prot. N. 397/77 SACRA CONGREGATIO PRO EPISCOPIS SORSOGONENSIS DECRETUM Romanorum Pontificum cura est, prout locorum temporumque adiuncta ac Christifidelium bonum id exigant, Sacrorum Antistitibus adiutores Episcopos assignare ut eis, quos ecclesiastica negotia premunt, congruentia ferant auxilia. Cum Exc. mus P.D. Arnolphus Arcilia, Episcopus Sorsogonensis, attentis angustiis quibus premitur dloecesis, postulavisset ut Epis copus Auxiliaris sibl daretur, Summus. Pontifex PAULUS, Divina Providentia PP. VI, eius preces benigne excipere statuit. Quapropter de consilio infrascripti Cardinalis sacrae Congregationis pro Episcopis Praefecti, ad illud munus nominat Exc.mum P.D. Concordium Sarte, Episcopum titularem Thunusudensem, hactenus Auxiliarem Exc.mi P.D. Theopisti Alberto y Valderrama, Archiepiscopi Cacerensis, juribus praeditum quae ad normam Concilii Oecumenici Vaticani II, per Apostolicas Litteras “Ecclesiae Sanctae” Motu Proprio die VI augusti 1966 expeditas ad executionem deductam, huic officio competunt. Idem Summus Pontifex praesens edi jussit sacrae Congregationis pro Episcopis Decretum, perinde valiturum ac si Apostolicae sub plumbo Litterae datae forent. Contrariis qulbusvis minime obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus sacrae Congregationis pro Episcopis, die 3 mensis octobris anno 1977. SEBASTIANUS CARD. BAGGIO Pref. ERNESTUS CIVARDI Secretarius
- Date Issued
- Volume LII (Issue No. 585-586) August-September 1978