Consilium. On the new eucharistic prayers

Media

Part of Boletin Eclesiastico de Filipinas

Title
Consilium. On the new eucharistic prayers
Language
English
Year
1969
Rights
In Copyright - Educational Use Permitted
Fulltext
CONSILIUM ON THE NEW EUCHARISTIC PRAYERS De ncnnullis in novis precibus eucharisticis definiendis In conficiendis popularibus interpretationibus novarum Precum Eucharisticarum, hacc serventur: 1. Summus Pontifex accedendum esse statuit desiderio a plutibus expressum, ut in formulis consecrationis verba Domini medo uniformi in omnibus excribantur, ita ut facilior evaat ecrum recitatio ex parte sacerdotum, praesertim vero in concelebratione. Quapropter verba Domini in novis Precibus Eucharisticis sic scribantur: In consecralione panis: Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc cst enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur. In consecralione vini: Accipite et bibite ex eo omnes: Hie est enim calix Sanguinis mei novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. Haec eadem verba, omnia, typis evidentioribus in universo textu con scribantur, ad normam eorum quae statuuntur n. 21 b) Instructionis S.R.C. “Eucharisticum mysterium”. 2. In iisdem novis Precibus Euchatristicjs, saltern in editionibus Ca nonis ad usum Episcoporum, post verba “et Episcopo nostro N.” vel “et Episcopi nostri N.” in intercessionibus ocurrentia, ponantur verba quae ipsi respondent “et me indigno servo tuo” vel “mei indigni servi tui”, eadem ratione ac in Canone Romano adhibenda quando Missa celebratur ab Episcopo. E Civitate Vaticana, die 6 mensis novembris 1968. De mandato Em.mi Praesidis A BUGNINI, CM a Secretis