Documentation. Acta Congregationis. Ordo professionis religiosae

Media

Part of Boletin Eclesiastico de Filipinas

Title
Documentation. Acta Congregationis. Ordo professionis religiosae
Language
English
Rights
In Copyright - Educational Use Permitted
Fulltext
DOCUMENTATION Acta Congregationis ORDO PROFESSIONIS RELIGIOSAE Prot. n. 200/70 DECRETUM Professionis ritus, quo religiosi, consilia evangelica amplectentes. Deo se devovent, instauratus est ad mentem Constitutionis de sacra liturgia. Vita Deo sacrata religionis vinculis, magno in honore semper fuit apud Eccslesiam, quae professionem usque a primis saeculis sacris ritibus exornavit. Concilii Vaticani II Palres in Constitutione de sacra liturgia praeceperunt ut confideretur ritus professionis religiosae et renovationis votorum, qui ,ad maiorem unitatem, sobrietatem dignitatemque conferret et ab iis qui professionem vel votorum renovationem intra Missam peragerent, salvo iure particulari, assumeretur (art. 30). Cui praecepto obsecutum, Consilium ad exsequendam Constitutionem de sacra liturg:a hunc Ordinem professionis religiosae apparavit, quern Summus Pontifex Paulus VI Actoritate Sua Apostolica approbavit, Rituali Romano inseruit evulgarique iussit. Quapropter haec Sacra Congregatio pro Cultu Divino, de speciali mandato eiusdem Summi Pontificis ilium promulgat. Conferentiae Episcopates, si casus fert Commissiones Mixtas plurium Nationum eiusdem linguae, collatis consiliis cum Coetibus Supcriorum, qui in singulis Nationibus religiosorum incepta ordinant atque componunt, current ut huius ritus interpretationes populares diligenter fiant. Instituta religiosa autem, cum professionis ritus uniuscuiusque familiae religiosae naturam atque spiritum exprimere debeat, hunc Ordinem ita aptent ut indolem suam perspicue ostendat et ad- hanc Sacram Congregationem confirmandum quam primum mittant. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ex aedibus Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, die 2 februarii 1970, in festo Praesentationis Domini. Benno Card. Gut Praefectus A Bugnini a secretis ORDO PROFESSIONIS RELIGIOSAE 447 INSULAE PHILIPPINAE DECRETA GENERALIA Die 4 febr. 1970 (Prot. n. 317/70): confirmatur interpretatio ilocano Precum eucharisticarum II, III et IV. Die 4 febr. 1970 (Prot. n. 319/70): confirmatur ad interim interpretatio ilocano Ordinis Baptismi parvulorum. Confirmatio datur ad interim quia textus Ordinis Baptismi lingua vernacula exaratus, iuxta normas Constitut:onis de Sacra Liturgia art. 63, par 2, contenere debet etiam Praenotanda, quae inveniuntur in editione t.vpica latina. Die 26 februarii 1970 (Prot. n. 811/70: confirmatur interpretatio anglica Ordinis celebrandi Matrimonium, interpretatio samareno Ordi­ nis Baptismi parvulorum, et interpretatio anglica Ordinis Bap­ tismi parvulorum a Commissione mixta pro regionibus linguae anglicae parata.